Publius Vergilius Maro - Aeneid 8.558-84

Song Rating: 7.65/10

Song lyrics:

tum pater Evandrus dextram complexus euntis
haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:
o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 560
qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi scutorumque incendi victor acervos
et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
nascenti cui tris animas Feronia mater
(horrendum dictu) dederat, terna arma movenda— 565
ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset 570


funera, tam multis vidua**et civibus urbem.
at vos, o superi, et divum tu maxime rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces. si numina vestra
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 575
si visurus eum vivo et venturus in unum,
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580
dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius auris
vulneret. haec genitor digressu dicta supremo
fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.

Date of text publication: 16.01.2021 at 13:35